- LIBELLATICI
- LIBELLATICIsic in primitiva Eccl. ex Christianis dicebantur, qui persecutionis metu, a magistratibus ethnicis, apuc quos clam se fidei renuntiâsse prositebantur, literas impetrabant, quae testabantur, illos edictis Imp. obtemperantes, Idolis fecisse: sicque pccuniâ vel gratiâ, a generali lege publicae abnegationis se liberabant. Hinc ab Ecclesiis Africanis, antequam ad communionem admitterentur, duris Paenitentiae legibus subiecti, ad confessores martyresqueque se conferte soliti, pacem petebant, i. e. relaxationem a poenis Ecclesiasticis, quae adhus illis sustinendae erant. Unde tempore Cypriani, Navati pertinaciâ schisma in Eccl. Carthaginensi. Vide Cyprian. Ep. 31. et 52. et 68. l. de lapsis, etc. Baron. A. C. 252. Canon. 11. Conc. Nic. et supra in voce Felicissimus. His peiores Sacrificari, qui iisdem tus adolebant; ut et Mittentes, qui incensum in ignem mittebant. Vide Dom. Macr. in Hierol. Nihilominus in eos graviter Cyprian. invehitur, ut qui, etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverant, libellis tamen conscientiam poluerent etc. Duo eorum genera distincta facit Cl. Suicer. I. eorum, qui Christum negarent, ac libello dato, se non esse Christianos affirmarent, ut hac ratione supplicia effugerent, atque horum meminit Cyprian. de Lassis p. 244. et Ep. 31. p. 57. II. eorum, qui Christum faterentur, pecuniâ vero redimerent, ne cogerentur Diis sacrificare; quales, libello a Praesidibus accepto, periculum effugiebant. Et de his idem agit Ep. 52. Vide quoque Alvaspinaeum l. 1. Observ. 21. et De la Cerda Advers. Sacr. c. 139. n. 2. nec non infra aliquid in voce Negatores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.